BachelorDragon.png

The bachelor programme Celtic Languages and Culture at Utrecht University is under threat.

Historiae adversus paganos (Orosius)

TEI XML
Orosius, Historiae adversus paganos: selections from the edition of Zangemeister (1889). [I.ii] Hispania ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos et Oretanos, a septentrione oceanum, ab occasu oceanum, a meridie Gaditanum oceani fretum; unde mare Nostrum, quod Tyrrhenum uocatur, inmittitur. Et quoniam oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam uocant, quae in auersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breuiter explicabuntur. Britannia oceani insula per longum in boream extenditur; a meridie Gallias habet. cuius proximum litus transmeantibus ciuitas aperit, quae dicitur Rutupi portus; unde haud procul a Morinis in austro positos Menapos Batauosque prospectat. haec insula habet in longo milia passuum DCCC, in lato milia CC. A tergo autem, unde oceano infinito patet, Orcadas insulas habet, quarum XX desertae sunt, XIII coluntur. Deinde insula Thyle, quae per infinitum a ceteris separata, circium uersus medio sita oceani, uix paucis nota habetur. Hibernia insula inter Britanniam et Hispaniam sita longiore ab Africo in boream spatio porrigitur. huius partes priores intentae Cantabrico oceano Brigantiam Gallaeciae ciuitatem ab Africo sibi in circium occurrentem spatioso interuallo procul spectant, ab eo praecipue promunturio, ubi Scenae fluminis ostium est et Velabri Lucenique consistunt. haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior, sed caeli solique temperie magis utilis, a Scottorum gentibus colitur. Huic etiam Mevania insula proxima est et ipsa spatio non parua, solo commoda. aeque a Scottorum gentibus habitatur.
<TEI id="" xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
<teiHeader>
	<fileDesc>
		<titleStmt>
		<title>Orosius, Historiae adversus paganos: selections from the edition of Zangemeister (1889).</title>
		</titleStmt>
	</fileDesc>
</teiHeader>
<text>
<body>
	<head>[I.ii]</head>
	<p xml:id="sI.ii.74-75">
	<seg type="sentence" n="74"><placeName>Hispania</placeName> ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos et Oretanos, a septentrione oceanum, ab occasu oceanum, a meridie Gaditanum oceani fretum; unde mare Nostrum, quod Tyrrhenum uocatur, inmittitur.</seg> 
	<seg type="sentence" n="75">Et quoniam oceanus habet insulas, quas <placeName>Britanniam</placeName> et <placeName>Hiberniam</placeName> uocant, quae in auersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breuiter explicabuntur.</seg>
	</p>
	<p xml:id="sI.ii.76-79">
	<seg type="sentence" n="76"><placeName>Britannia oceani insula</placeName> per longum in boream extenditur; a meridie Gallias habet. cuius proximum litus transmeantibus ciuitas aperit, quae dicitur Rutupi portus; unde haud procul a Morinis in austro positos Menapos Batauosque prospectat.</seg> 
	<seg type="sentence" n="77">haec insula habet in longo milia passuum DCCC, in lato milia CC.</seg>
	<seg type="sentence" n="78">A tergo autem, unde oceano infinito patet, <placeName>Orcadas insulas</placeName> habet, quarum XX desertae sunt, XIII coluntur.</seg>
	<seg type="sentence" n="79">Deinde <placeName>insula Thyle</placeName>, quae per infinitum a ceteris separata, circium uersus medio sita oceani, uix paucis nota habetur.</seg>
	</p>
	<p xml:id="sI.ii.80-82">
	<seg type="sentence" n="80"><placeName>Hibernia insula</placeName> inter <placeName>Britanniam</placeName> et <placeName>Hispaniam</placeName> sita longiore ab Africo in boream spatio porrigitur.</seg> 
	<seg type="sentence" n="81">huius partes priores intentae <placeName>Cantabrico oceano</placeName> <placeName>Brigantiam Gallaeciae ciuitatem</placeName> ab Africo sibi in circium occurrentem spatioso interuallo procul spectant, ab eo praecipue promunturio, ubi <placeName>Scenae fluminis</placeName> ostium est et Velabri Lucenique consistunt. haec propior <placeName>Britanniae</placeName>, spatio terrarum angustior, sed caeli solique temperie magis utilis, a Scottorum gentibus colitur.</seg>
	<seg type="sentence" n="82">Huic etiam <placeName>Mevania insula</placeName> proxima est et ipsa spatio non parua, solo commoda. aeque a Scottorum gentibus habitatur.</seg>
	</p>
</body>
</text>
</TEI>

Historiae adversus paganos (Orosius)

Selections from Zangmeister’s 1889 edition.

[ed.] Zangemeister, Karl, Pauli Orosii historiarum adversum paganos libri VII, Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana, Leipzig: Teubner, 1889.
Internet Archive: <link> Attalus.org – transcription: <link>


Contributors
Dennis Groenewegen
Page created
February 2023