Orosius, Historiae adversus paganos: selections from the edition of Zangemeister (1889).
From CODECS: Online Database and e-Resources for Celtic Studies
Cetei:Documents/22872-3533
Jump to:navigation, search
Document page
Description/comments
Selections from Zangmeister’s 1889 edition.
Published
Yes
<TEI id="" xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
<teiHeader>
<fileDesc>
<titleStmt>
<title>Orosius, Historiae adversus paganos: selections from the edition of Zangemeister (1889).</title>
</titleStmt>
</fileDesc>
</teiHeader>
<text>
<body>
<head>[I.ii]</head>
<p xml:id="sI.ii.74-75">
<seg type="sentence" n="74"><placeName>Hispania</placeName> ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos et Oretanos, a septentrione oceanum, ab occasu oceanum, a meridie Gaditanum oceani fretum; unde mare Nostrum, quod Tyrrhenum uocatur, inmittitur.</seg>
<seg type="sentence" n="75">Et quoniam oceanus habet insulas, quas <placeName>Britanniam</placeName> et <placeName>Hiberniam</placeName> uocant, quae in auersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breuiter explicabuntur.</seg>
</p>
<p xml:id="sI.ii.76-79">
<seg type="sentence" n="76"><placeName>Britannia oceani insula</placeName> per longum in boream extenditur; a meridie Gallias habet. cuius proximum litus transmeantibus ciuitas aperit, quae dicitur Rutupi portus; unde haud procul a Morinis in austro positos Menapos Batauosque prospectat.</seg>
<seg type="sentence" n="77">haec insula habet in longo milia passuum DCCC, in lato milia CC.</seg>
<seg type="sentence" n="78">A tergo autem, unde oceano infinito patet, <placeName>Orcadas insulas</placeName> habet, quarum XX desertae sunt, XIII coluntur.</seg>
<seg type="sentence" n="79">Deinde <placeName>insula Thyle</placeName>, quae per infinitum a ceteris separata, circium uersus medio sita oceani, uix paucis nota habetur.</seg>
</p>
<p xml:id="sI.ii.80-82">
<seg type="sentence" n="80"><placeName>Hibernia insula</placeName> inter <placeName>Britanniam</placeName> et <placeName>Hispaniam</placeName> sita longiore ab Africo in boream spatio porrigitur.</seg>
<seg type="sentence" n="81">huius partes priores intentae <placeName>Cantabrico oceano</placeName> <placeName>Brigantiam Gallaeciae ciuitatem</placeName> ab Africo sibi in circium occurrentem spatioso interuallo procul spectant, ab eo praecipue promunturio, ubi <placeName>Scenae fluminis</placeName> ostium est et Velabri Lucenique consistunt. haec propior <placeName>Britanniae</placeName>, spatio terrarum angustior, sed caeli solique temperie magis utilis, a Scottorum gentibus colitur.</seg>
<seg type="sentence" n="82">Huic etiam <placeName>Mevania insula</placeName> proxima est et ipsa spatio non parua, solo commoda. aeque a Scottorum gentibus habitatur.</seg>
</p>
</body>
</text>
</TEI>
TEI XML document rendered with CETEIcean, v. 1.7.0.