Source:56301/Preface
Address
Ethelredo dispensatori domus regiae amico suo Laurentius Dunelmensis ecclesiae filius, utinam tarn idoneus quam uoluntarius, salutem.
Agents
Ailred of RievaulxAilred of Rievaulx
(1110–1167)
Aelred of Rievaulx
No short description available
See more Lawrence of DurhamLawrence of Durham
(c. 1110–1154)
English monk of Durham priory, who went on to become sub-prior and later prior. He was also an author, hagiographer and poet and his prose writings include a Latin Life of St Brigit, which he sent to Ailred of Rievaulx.
See more
(1110–1167)
Aelred of Rievaulx
No short description available
See more Lawrence of DurhamLawrence of Durham
(c. 1110–1154)
English monk of Durham priory, who went on to become sub-prior and later prior. He was also an author, hagiographer and poet and his prose writings include a Latin Life of St Brigit, which he sent to Ailred of Rievaulx.
See more
Par. 1
Licet inexplicabili quodam laberintho negotii quidem mihi satis insoliti me nuper inplicauerit et dignatio principalis et ciuilis amor, animum tamen ipse meum qui pene totus uix sufficit causae meae, relaxaui tandem sicut petieras voluntati tuae. Vitam enim Sanctae Brigidae, quam pater tuus et ipse quidem amicus meus mihi attulit semibarbaram, tibi etsi non potui latinissimam, sane transmitto uel latinam. In qua licet eloquentiae compositiones nequaquam appositae planitiem orationi reliquerint potius quam adornationem, tamen et temporis breuitas et prolixitas operis, penuria quietis et abundantia sollicitudinis, scientiae mediocritas et insolitae materiae magnitudo mihi difficultatem pepererunt. Factumque est ut animus meus ad efficiendum quod agressus fuerat, sui consideratione penitus deficeret, sed sufficeret utcumque contemplatione tui. Quid enim magnum efficeret immensus amor tui, si intra terminos con-[p. 264]stitisset facilitatis? Gratum uero proemium reporto superatae difficultatis si tibi munus implesse uidear amicitiae, etsi non uidear satisfecisse doctrinae.
Lawrence mentions that Ailred’s father possessed a copy of the ‘semi-barbarous’ Life of St Brigit. Ailred’s father was Eilaf, a priest at Hexham.
Agents
Eilaf II [priest at Hexham]Eilaf II ... priest at Hexham
See more
Entry reserved for but not yet available from the subject index.
See more
Related texts
Vita sanctae Brigidae (unidentified)Vita sanctae Brigidae (unidentified)View incoming data
Par. 2
Quod si praeter te lector alter accedat, petitum esse uelim, ut si quid inuenerit uel in uirginis excellentia praestantius, uel humilius in mediocritate styli quod uiribus suis discrepet: non statim obstrepat, sed recogitet multa posse fieri supra se; sicque forsitan non despiciet si quid factum aspicit infra se. Quid enim afferat uel incredulitatis uel admirationis Brigidam summis Dei cultoribus esse parem et Laurentium inter mediocres etiam oratores locum habere uel omnino nullum, uel satis exiguum.
Par. 3
Ex se nihil ipsa (uirtutis) potest, muneris enim Dei est hoc quod agit, qui uiriutem omnem habeas, et omnium artifex sicut quibus, ita et quantum et quando uult, inspirat. Ipse uero si quid in litteris uideor assecutus, studio magis hoc proprio et diuinae misericordiae, quam doctrinae adscribendum est aliaenae, et quern nemo rhetor instituit quid sit proprium oratoris, qualiter apte, proprie, ornate, praesertim in his quae non uidit suae cursum diriget orationis. Maioris plane difficultatis est quod audieris conscribere, quam quod uideris. et non secundum oculum tuum sed secundum uocem alterius moderari stylum tuum. Si tamen rem inspicere diligentius uoluerit, inueniet fortassis aliquid quod sit uoluptati legere, cultui legisse, usui meminisse, neque uitio mihi uertet me sic aliqua praetermisisse, addidisse non pauca, pleraque permutasse, ut et idem sit, et tamen diuersum esse uideatur. Simile quiddam in quibusdam male sculptis et incoloratis imaginibus nuper factum uidi. Quam prudenter ab aliis artificibus illic praecisa superflua, quam competenter suppleta sunt hiantia, quam pulchre superinducti uarii colores subiectae materiae, ut pristina remanente substantia, pristina forma, immo deformitas, nequaquam remaneret. Quorum peritiam etsi adequare non ualens, uolens tamen prudentiam imitari, uitam Sanctae uirginis non aliam, sed aliter conscribere temp-[p. 265]taui, usus in ueteri materia stylo nouo, et si rem inspicias, satis temperato. Quia enim nimietates inter se pares sunt, operam dedi, ut uicium nimis abiecti carminis emendaturus et ineulti, uerbis non insisterem nitidis nimium et ampullosis, et insisterem magis auditae ueritati, quam exquisitae et elaboratae uenustati.
Par. 4
Tu uero, amice mihi carissime, cui etiam in regis curia cura litterarum familiaris esse solet, uitam huius beatae uirginis libenter suscipe, diligenter lege, gaudenter imitari stude, futurus sine dubio particeps gloriae suae si nunc ad exemplum ipsius fueris diligens examinator uitae tuae.
This page has not as yet been published.
It is work in progress, but we hope to get it published in the foreseeable future.
Details
Page name:
Source:56301/Preface
Redirect (method 1):
Redirect (method 2):
Namespace
Source
Current visibility
Page class
text section contexts