Extract from Hariulf’s Chronicon Centulense [LIBER I] CAPUT VI. De adventu et praedicatione sanctorum Hibernensium. Eo tempore quo beati Richarii juventus insignissima, nec dum saeculari schemate exuta, divinis jam Christo volente erat mandatis informanda, quo videlicet tempore Sigibertus rex cum regina Brunichilde, statuto apud Metensium urbem regni sui solio, orientalem Franciam gubernabat contigit duos sacerdotes, sanctitate florentes et virtutum meritis fulgentes, de Hibernîae partibus Pontivas pervenisse regiones. Prioris nomen Chaydocus; alterius nomen eo quod rictu linguae barbarae ineptum visum est, a prioribus mutatum vocatur, et scribitur Adrianus. Ipso autem tempore quo isti, propria deserentes, Christum secuti sunt, multorum sanctorum examina produxisse scitur Hibernia. Ex quibus beatus quoque Columbanus homo Scotici generis, floruit, cujus laudabilis conversatio virtusque eximia totius Galliae loca respersit. Fertur vero quod cum ipso illi quoque maria huc properando transmearunt. Quos ad nostra loca ferimus divertisse : unde et illa temporum ratio quam paulo superius notavimus, maxime confirmatur, quia cum notissimum sit omnibus beatum Columbanum Sigiberti regis et Brunichildis conjugis ejus tempore Franciam advenisse necessario creditur beatissimus Richarius superioris Clotharii regis temporibus natus fuisse, quem illi sancti viri diebus Sigiberti jam juvenem invenerunt; quem tamen sic juvenem dixerim, ut animi libertas et industriae summa in illo vigens nihil admitteret juvenile. [Sed ad historiam veniatur.] ...