Cassian. Collationes patrum in scetica eremo
From CODECS: Online Database and e-Resources for Celtic Studies
Cetei:Documents/66292-5624
Jump to:navigation, search
Document page
Description/comments
Published
No
<TEI id="" xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
<teiHeader>
<fileDesc>
<titleStmt>
<title>Cassian. Collationes patrum in scetica eremo</title>
</titleStmt>
</fileDesc>
</teiHeader>
<text>
<body>
<div0>
<cb n="740" />
<div1 xml:id="s1.8.12">
<p>[1.8.12]</p>
<head>Caput XII: De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent</head>
<p><seg xml:id="s1.8.12.1">Tanta vero spirituum densitate constipatus est aer iste, qui inter coelum terramque diffunditur, in quo non quieti nec otiosi pervolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos Providentia divina absconderit atque subtraxerit. </seg>
<seg xml:id="s1.8.12.2">Aut enim terrore concursus eorum, vel horrore vultuum, in quos se pro voluntate sua, cum libitum fuerit, transformant atque convertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam valentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores quotidie redderentur exemplis eorum jugibus et imita<cb n="741">-</cb>tione vitiati; </seg>
<seg xml:id="s1.8.12.3">et per hoc inter homines et immundas atque aereas potestates fieret noxia quaedam familiaritas atque perniciosa coniunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur, vel parietum septis, vel locorum intervallo, et quaedam verecundiae confusione celantur; </seg>
<seg xml:id="s1.8.12.4">quae si aperta visione iugiter conspicerent, ad maiorem furoris incitarentur insaniam, nullo scilicet interveniente temporis puncto quo ab istis sceleribus eas cernerent desinentes, quippe quas nulla lassitudo carnalis seu occupatio familiaris rei, sollicitudo quotidiani victus, quemadmodum nos a coeptis intentionibus etiam invitissimos nonnumquam cessare compellunt. </seg>
</p>
</div1>
</div0>
</body>
</text>
</TEI>
TEI XML document rendered with CETEIcean, v. 1.7.0.