Passage from the first Life of St Richarius
From CODECS: Online Database and e-Resources for Celtic Studies
Cetei:Documents/27933-7419
Jump to:navigation, search
Document page
Description/comments
Published
No
<TEI id="" xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
<teiHeader>
<fileDesc>
<titleStmt>
<title>Passage from the first Life of St Richarius</title>
</titleStmt>
</fileDesc>
</teiHeader>
<text>
<body>
<p>Igitur beatus <persName>Richarius</persName>, initium ut coepit, calliditatem habuit uigoremque animi in se exercitavit. Novorum miracula et eius patrocinia, non debemus nos mendacia nec loquere lingua. <persName>Fichori</persName> [var. Fithori] ex Hibernia et <persName>Chaidocus</persName> ex Scottorum patria veniebant <placeName>Siccambriam</placeName>. Vir beatus <persName>Richarius</persName> fuit eorum obvius, ubi gentiles <placeName>Pontearii</placeName> inridebant ei: malefacere adfirmabant stulti, quod essent dusi; hemaones vocitabant, qui Deum non credebant; eis reputabant, quod segetes tollebant. Sed Dominus, qui cuncta prescivit et pandit, servo suo Richario elegit, ut de eorum manibus stultorum hominum liberaret; ipsos Dei servos, nunc et peregrinos pro hospitalitatis mandatum ad suum perduxit domicilium. Nam et ipsi servi Dei providentia Deo exigerunt gracias, quod hominem eis talem providisset, qui de calumnias stultorum eos liberasset et ad suam domum pro caritatis studio inlesos perduxisset. </p>
</body>
</text>
</TEI>
TEI XML document rendered with CETEIcean, v. 1.7.0.