Cambrensis eversus, vol. 2
From CODECS: Online Database and e-Resources for Celtic Studies
Cetei:Documents/14794-4270
Jump to:navigation, search
Document page
Description/comments
Published
No
References
-
<TEI id="" xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
<teiHeader>
<fileDesc>
<titleStmt>
<title>Cambrensis eversus, vol. 2</title>
</titleStmt>
</fileDesc>
</teiHeader>
<text>
<body>
<div>
<pb n="362" />
<head>Caput XX</head>
<p>Num vere Giraldus dixerit, quod Hiberni fuerint gens exlex disseritur</p>
<milestone n="157" type="page" />
<p type="toc">Leges a S. Malachia traditae — Leges in Hibernia ante et post Christianismum - Leges Hibernice scriptae - Variae legum species dictae Brehon laws - [...]</p>
</div>
<div n="1">
<p>Sed convitiari pergit Cambrensis, Hibernos <q>gentem exlegem</q> appellans ; quibus verbis cum duo subsint sensus, quorum altero ea ille protulerit ignoro. Vel iis igitur verbis indicare voluit, Hibernos non potuisse legibus coerceri ; vel legum omnium expertes , non secus ac si Nomadicam vitam agerent, ex libidine non ad praecepta legum omnia factitasse. Sanè regem suum Henricum secundum isto aculeo pungere potius debuit, qui legibus se omnibus eximere adornans <q>fecit abjurari in Anglia obedientiam debitam Papae Alexandra á puero duodeno ad hominem senem.</q><note n="1"></note> Sub Christianae religionis in Hibernia exortum S. Patricius leges condidit Ecclesiae Reiquepublicae administrandie ac<pb n="364" />commodatissimas. Ilium Jocelinus refert <q>magnum volumen quod dicitur Canoin Phadruig id est Canones Patricii scripsisse, quod cuilibet personae seu seculari, seu etiam Ecclesiasticae ad justitiam exercendam, et salutem obtinendam satis congrue convenit.</q><note n="2" type="end">Cap. 185.</note> Bernardus locuples testis est Hibernos a S. Malachia legum fraenos sic recepisse, ut ad omnes in Hibernia homines et loca, praeclara ejus institutio pervaserit.
</p>
</div>
<pb n="365" />
<div n="2">
<p>Nam à S. Malachia inquit : <q>ubique semen spargitur salutare, gladio linguae. Religio ubique plantatur, propagatur, fovetur, non sexus, non aetas, non conditio, non professio se absconditab opere solicitudinis S. Malachiae nulla regio, nulla portio regionis, legationis ejus fructu, et utilitate fraudatur.</q> Et alibi : <q>omnibus tradebat jura Ecclesiastica optimus legislator, leges dabat plenas modestiae et honestatis.</q> Et postea: <q>repetuntur antiquae traditiones, quas bonas fuisse constitit, nec modo vetera restaurantur, cuduntur et nova.</q> Non exleges igitur Hiberni, qui se intra legum gyrum ultro receperunt. Nec etiam tum legum inopia laborabant Hiberni, cum ė paganismo nondum emergebant. Etenim jam tum comitia tertio quoque anno indicebantur ; ad quae reges, magnates, et literarum cuneus Temoriam confluebant. Ubi communibus suffragiis leges ad Reipub. administrationem accommodatas ferebant : quarum aliquae aliis post Hibernos Christianismo imbutos latis annexae in pluribus magnae molis voluminibus etiamnum extant. </p>
<p>Tres Obuirrechani fratres, Tarrananus episcopus, Boighalachus judex, et Moeltulius poëseos, reique antiquariae peritus, Cathaldo Finghini fìlio in Momonia regnante, anno post Christum natum 686, aut non multo secus, è juris peritorum scriptis, legum etiam undique à se decerptarum accessione cumulatis, unum opus conflarunt, <q>Brathaneimhadh</q> dictum, quod perindè est ac judicia sacra ; denominatione nimirum à potiori operis parte desumpta quae circa res Ecclesiasticas versatur. Summam operis isti versus Hibernici paucis complectuntur.</p>
<lg n="1">
<l>Eagluis, flatha agus filidh,</l>
<l>Breitheamh dhios gach dligh</l>
<l>Na bruigh foaibh dar linn,</l>
<l>na saoir agus na gabbainn</l>
</lg>
<pb n="367" />
<p>Quae hunc sensum ferre possunt.</p>
<lg n="1">
<l>Quod sit jus cleri,</l>
<l>satrapae vatisque, fabrique</l>
<l>Nec non agrìcole,</l>
<l>liber iste docebit abunde.</l>
</lg>
</div>
</body>
</text>
</TEI>
TEI XML document rendered with CETEIcean, v. 1.7.0.